Ok

En poursuivant votre navigation sur ce site, vous acceptez l'utilisation de cookies. Ces derniers assurent le bon fonctionnement de nos services. En savoir plus.

02 juin 2010

Ego latinus

génie,chef d'oeuvre,etc.

 

 

Christophorus Gerard, natus anno MCMLXII e.v. Novi Eboraci, est scriptor natione Belga et etiam theologus et promotor religionis Iovialis. Primum sese dedit studio linguarum antiquarum latinae graecaeque in Universitate studiorum Bruxellensi. Fuit conditor commentariorum Antaios : cupiens diem anniversarium millesimum secentesimum quo Imperator Romanus Theodosius Magnus cultum Religionemque Iovialem die 8° mensis novembris CCCXCII e.v. abolevisset celebrare atque priscum cultum deorum denuo promovere et propagare condidit commentarios litterarios quibus titulus Antaios (MCMXCIII – MMI). In hoc periodico praecipue de deis tam Europaeis quam Indicis tractabat, inter quos Mithras, deus invictus, praecipue honorabatur. In suis scriptis conatur veterem religionem Europaeam et theologiam Iovialem promovere. Sed non solum de rebus theologicis tractat etiam nonnullas fabellas Milesias in lucem prodiit.

Opera :

Edidit tres fabellas Milesias apud domum editoriam L’Âge d’Homme:

 

Somnium Empedoclis (pretio E. Martin honoratus), MMIII

Maugis, MMV

Porta Ludoviciana, MMX

 

Translatio et commentarii libri Imperatoris Iuliani cui titulus "Contra Galilaeos", Bruxellis, MCMXCV.

Via Iovialis,  tractatus, Lausannae, MM.

Fons perennis, tractatus, Lausannae, MMVII

Ad scutum Bruxellarum, brevis fabella Milesia, Lausannae, MMIX. Pretio Acad. Belg. honorata.

Écrit par Archaïon dans Hommages | Lien permanent | Tags : génie, chef d'oeuvre, etc. |  Facebook | |  Imprimer |