02 juin 2010
Ego latinus
Christophorus Gerard, natus anno MCMLXII e.v. Novi Eboraci, est scriptor natione Belga et etiam theologus et promotor religionis Iovialis. Primum sese dedit studio linguarum antiquarum latinae graecaeque in Universitate studiorum Bruxellensi. Fuit c onditor commentariorum Antaios : cupiens diem anniversarium millesimum secentesimum quo Imperator Romanus Theodosius Magnus cultum Religionemque Iovialem die 8° mensis novembris CCCXCII e.v. abolevisset celebrare atque priscum cultum deorum denuo promovere et propagare condidit commentarios litterarios quibus titulus...